monumenta.ch > Hieronymus > bnf9389.61 > sectio 1 > sectio 6 > sectio 21 > sectio 111 > sectio 81 > sectio 77 > sectio 13 > csg232.241 > sectio 30 > cb101.36v > Ieremias, 5 > uldLIP7.219 > sectio 53 > sectio 47 > sectio 41 > sectio 5 > bnf13028.127 > sectio 17 > sectio 95 > sectio 27 > ubbFIII15.203r > sectio 147 > sectio 15 > bnf6797.151 > csg271.213 > sectio 76 > Canticum, 5 > csg51.162 > sectio 38 > sectio 16 > sectio 63 > csg75.742 > sectio 49 > sectio 24 > sectio 32 > sectio 25 > Cassianus, Collationes, 2, 17, 19 > sbsMin.43.137v > sectio 104 > bavPal.lat.823.13 > sectio 14 > bnf9389.264 > sectio 62 > sectio 3 > sectio 27 > bnf10439.168 r > sectio 108 > sectio 12 > bnfGrec107.157 > sectio 8 > sectio 141 > sectio 18 > sectio 24 > sectio 31 > sectio 27 > sectio 39

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Michaeam, 1, 1, 39
Nunc orationibus vestris pergamus ad alios fluctus, et imminente expositionis hinc inde naufragio, si possumus, evadamus. GETH interpretatur torcular, qui ergo in Geth, id est, in torculari sunt, putantes se vindemiasse fructum vitae, et calcasse botrum de vinea Sorec, extolluntur in superbiam, ignorantes quod botrus terrae Iudaeae in Allophylorum finibus non reperiatur. Nolite, inquit, extolli qui estis in torcularibus: Quia de vinea Sodomorum vinea vestra est, et propago vestra de Gomorrhis: et uva vestra amaritudinis, et botrus fellis vobis, et furor draconum vinum vestrum, furor aspidum insanabilis. Nam si etiam feceritis fructum (quoniam vindemia vestra non solum de Sodoma et Gomorrha, sed de Aegypto quoque est et caeteris inimicis gentibus) dabit Dominus aerugini fructum vestrum, et labores vestros locustae, et occidet in grandine vineas vestras, et moros vestros in pruina.